monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 4
II. MANSIO. Et proficiscentes filii Israel de Ramesse, castra metati sunt in Soccoth . Secunda Mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. SOCCOTH quippe interpretatur in lingua nostra, tabernacula, sive tentoria. Et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est . Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad ulteriora pergendum. Tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae: sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis : Domini praecepta opere consummantes: 'Cavete a fermento Pharisaeorum' . In hac nobis praecipitur Mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus: ut celebremus transitum, id est, Phase Domini; ut primogenita nostri uteri, cunctarumque virtutum, pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, Domino consecremus.